Dis iratis natus.
"Et neque iam color est mixto candore rubori
nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque
indoluit quotiensque puer miserabilis "eheu"
dixerat, haec resonis iterabat vocibus "eheu".
Cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:
"heu frustra dilecte puer!", totidemque remisit
verba locus, dictoque "vale" inquit et Echo.
Ille caput viridi fessum submisit in herba,
lumina mors clausit domini mirantia formam.
Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores
naides et sectos fratri posuere capillos,
planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
nusquam corpus erat, croceum pro corpore florem
inveniunt foliis medium cingentibus albis."
(P. Ovidius Naso, Metamorphoses)