Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox uariaque uictoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obuiam itum est; quae contentio diuina et humana cuncta permiscuit eoque uecordiae processit ut studiis ciuilibus bellum atque uastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriuerat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex uisrtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat.
Find More Myspace Layouts and Myspace Codes | Pimped by Myprofilepimp.com
myspace codes
myspace layoutsMyspace Layouts
Myspace Video Codes